- CORE
- I.CORECereris filia, a κόρος i. e. satietas, dicta; Festa eius Corea dicebantur. Schol. Pindari, Olymp. Od. 7. πολλοὶ δὲ ἄγονται ἀγῶνες εν Α᾿ρκαδία, Λύκαια, Κόρεια, Α᾿λέαια Hesych. Κόρεια, θεραπεία καλλονὴ, ἤ θυσία τῇ Κόρῃ τελουμεν´η Eius quoque meminit Plut. in Dione. Ceres enim producit materiam, quâ nutrimur et satiamur.II.COREapud Xenophontem, Hist. Graec. l. 2. ubi refert, Cyrum duos filios Xerxis neci dedisle, quod, cum ei occurrissent, manus intra Core non continuissent: vox Persica est, designans quiddam, quô manus coercebatur, ne quid agere poslet. Sic manus intra pallium continuisle apud Graecos modestiae signum erat, et iunioribus conveniebat, uti dicemus de Toga. Ad Principes inprimis Orientis accedentibus liberas habere manus nec licebat olim, nec etiamnum licet. Unde specie honoris etiam exterorum Principum Legatos, cum suo comitatu, utrinque a Magnatibus Turcicis brachiô comprehensos, deduci consuevisle, ad Imperatores Turcarum, docent Itinerariorum Auctores, vide Car. Paschal. Coronar. l. 9. c. 17.III.COREfil. Iemma. 1. Paral. c. 9. v. 9. Latine volans, legens, aut perdux.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.